"Quod autem, inquit, putamus secundum litteras difficillimum esse
artificium? Ego puto medicum et nummularium: medicus, qui scit quid
homunciones intra praecordia sua habeant et quando febris veniat, etiam
si illos odi pessime, quod mihi iubent saepe anatinam parari;
nummularius, qui per argentum aes videt. Nam mutae bestiae
laboriosissimae boves et oves: boves, quorum beneficio panem manducamus;
oves, quod lana illae nos gloriosos faciunt. Et facinus indignum,
aliquis ovillam est et tunicam habet. Apes enim ego divinas bestias
puto, quae mel vomunt, etiam si dicuntur illud a Iove afferre. Ideo
autem pungunt, quia ubicunque dulce est, ibi et acidum invenies."
Iam etiam philosophos de negotio deiciehat, cum pittacia in scypho
circumferri coeperunt, puerque super hoc positus officium apophoreta
recitavit. "Argentum sceleratum": allata est perna, supra quam acetabula
erant posita. "Cervical": offla collaris allata est. "Serisapia et
contumelia":
C. PETRONII SATIRICON LIBER (LVI)