Comprobamus nos factum et quam in praecipiti res humanae essent, vario
sermone garrimus."Ita, inquit Trimalchio, non oportet hunc casum sine
inscriptione transire; statimque codicillos poposcit et non diu
cogitatione distorta haec recitavit:
"Quod non expectes, ex transverso fit
et supra nos Fortuna negotia curat:
quare da nobis vina Falerna puer."
Ab hoc epigrammate coepit poetarum esse mentio <. . .> diuque
summa carminis penes Mopsum Thracem commorata est <. . .> donec
Trimalchio: "Rogo, inquit, magister, quid putas inter Ciceronem et
Publilium interesse? Ego alterum puto disertiorem fuisse, alterum
honestiorem. Quid enim his melius dici potest?
Luxuriae ructu Martis marcent moenia.
Tuo palato clausus pavo pascitur
plumato amictus aureo Babylonico,
gallina tibi Numidica, tibi gallus spado.
Ciconia etiam, grata peregrina hospita
pietaticultrix, gracilipes, crotalistria,
avis exul hiemis, titulus tepidi temporis,
nequitiae nidum in caccabo fecit modo.
Quo margarita cara tibi, bacam Indicam?
An ut matrona ornata phaleris pelagiis
tollat pedes indomita in strato extraneo?
Smaragdum ad quam rem viridem, pretiosum vitrum?
Quo Carchedonios optas ignes lapideos?
Nisi ut scintillet probitas e carbunculis?
Aequum est induere nuptam ventum textilem,
palam prostare nudam in nebula linea?
C. PETRONII SATIRICON LIBER (LV)