Cum maxime haec dicente Gaio puer Trimalchionis delapsus
est. Conclamavit familia, nec minus convivae, non propter hominem tam
putidum, cuius etiam cervices fractas libenter vidissent, sed propter
malum exitum cenae, ne necesse haberent alienum mortuum plorare. Ipse
Trimalchio cum graviter ingemuisset superque brachium tanquam laesum
incubuisset, concurrere medici, et inter primos Fortunata crinibus
passis cum scypho, miseramque se atque infelicem proclamavit. Nam puer
quidem, qui ceciderat, circumibat iam dudum pedes nostros et missionem
rogabat. Pessime mihi erat, ne his precibus per ridiculum aliquid
catastropha quaeretur. Nec enim adhuc exciderat cocus ille, qui
oblitus fuerat porcum exinterare. Itaque totum circumspicere
triclinium coepi, ne per parietem automatum aliquod exiret, utique
postquam servus verberari coepit, qui brachium domini contusum alba
potius quam conchyliata involverat lana. Nec longe aberravit suspicio
mea; in vicem enim poenae venit decretum Trimalchionis, quo puerum
iussit liberum esse, ne quis posset dicere tantum virum esse a servo
vulneratum.
C. PETRONII
SATIRICON LIBER (LIV)