zurueck

"In argento plane studiosus sum. Habeo scyphos urnales plus minus <. . . videtur> quemadmodum Cassandra occidit filios suos, et pueri mortui iacent sic uti vivere putes. Habeo capidem quam reliquit patronorum unus, ubi Daedalus Niobam in equum Troianum includit. Nam Hermerotis pugnas et Petraitis in poculis habeo, omnia ponderosa; meum enim intelligere nulla pecunia vendo."
Haec dum refert, puer calicem proiecit. Ad quem respiciens Trimalchio: "Cito, inquit, te ipsum caede, quia nugax es." Statim puer demisso labro orare. At ille: "Quid me, inquit, rogas? Tanquam ego tibi molestus sim. Suadeo, a te impetres, ne sis nugax." Tandem ergo exoratus a nobis missionem dedit puero. Ille dimissus circa mensam percucurrit. Et "Aquam foras, vinum intro " clamavit . Excipimus urbanitatem iocantis, et ante omnes Agamemnon, qui sciebat quibus meritis revocaretur ad cenam. Ceterum laudatus Trimalchio hilarius bibit et iam ebrio proximus: "Nemo, inquit, vestrum rogat Fortunatam meam, ut saltet? Credite mihi: cordacem nemo melius ducit".
Atque ipse erectis super frontem manibus Syrum histrionem exhibebat concinente tota familia: "madeia perimadeia." Et prodisset in medium, nisi Fortunata ad aurem accessisset; et credo, dixerit non decere gravitatem eius tam humiles ineptias. Nihil autem tam inaequale erat; nam modo Fortunatam suam , revertebat modo ad naturam.

C. PETRONII SATIRICON LIBER (LII)