Trimalchio autem miti ad nos vultu respexit et: "Vinum, inquit, si non
placet, mutabo; vos illud oportet bonum faciatis. Deorum beneficio non
emo, sed nunc quicquid ad salivam facit, in suburbano nascitur eo, quod
ego adhuc non novi. Dicitur confine esse Tarraciniensibus et Tarentinis.
Nunc coniungere agellis Siciliam volo, ut cum Africam libuerit ire, per
meos fines navigem. Sed narra tu mihi, Agamemnon, quam controversiam
hodie declamasti? Ego autem si causas non ago, in domusionem tamen
litteras didici. Et ne me putes studia fastiditum, tres bybliothecas
habeo, unam Graecam, alteram Latinam. Dic ergo, si me amas, peristasim
declamationis tuae."
Cum dixisset Agamemnon: "Pauper et dives inimici erant. . .", ait
Trimalchio: "Quid est pauper? — Vrbane", inquit Agamemnon et nescio quam
controversiam euit. Statim Trimalchio: "Hoc, inquit, si factum est,
controversia non est; si factum non est, nihil est." Haec aliaque cum
effusissimis prosequeremur laudationibus: "Rogo, inquit, Agamemnon mihi
carissime, numquid duodecim aerumnas Herculis tenes, aut de Vlixe
fabulam, quemadmodum illi Cyclops pollicem poricino extorsit? Solebam
haec ego puer apud Homerum legere. Nam Sibyllam quidem Cumis ego ipse
oculis meis vidi in ampulla pendere, et cum illi pueri dicerent:
"Sibilla, ti thelis?", respondebat illa: "apothanin thelo".
C. PETRONII SATIRICON LIBER (XLVIII)