Interim ego, qui privatum habebam secessum, in multas cogitationes
diductus sum, quare aper pilleatus intrasset. Postquam itaque omnis
bacalusias consumpsi, duravi interrogare illum interpretem meum, quod me
torqueret. At ille: "Plane etiam hoc servus tuus indicare potest: non
enim aenigma est, sed res aperta. Hic aper, cum heri summa cena eum
vindicasset, a conviviis dimissus
Dum haec loquimur, puer speciosus, vitibus hederisque redimitus, modo
Bromium, interdum Lyaeum Euhiumque confessus, calathisco uvas
circumtulit, et poemata domini sui acutissima voce traduxit. Ad quem
sonum conversus Trimalchio: "Dionyse, inquit, liber esto." Puer
detraxit pilleum apro capitique suo imposuit. Tum Trimalchio rursus
adiecit: "Non negabitis me, inquit, habere Liberum patrem." Laudamus
dictum Trimalchionis, et circumeuntem puerum sane perbasiamus.
Ab hoc ferculo Trimalchio ad lasanum surrexit. Nos libertatem sine
tyranno nacti coepimus invitare convivarum sermones.
Dama itaque primus cum pataracina poposcisset: "Dies, inquit, nihil
est. Dum versas te, nox fit. Itaque nihil est melius quam de cubiculo
recta in triclinium ire. Et mundum frigus habuimus. Vix me balneus
calfecit. Tamen calda potio vestiarius est. Staminatas duxi, et plane
matus sum. Vinus mihi in cerebrum abiit."
C. PETRONII SATIRICON LIBER (XLI)