Non licebat
His repleti voluptatibus cum conaremur in triclinium intrare,
exclamavit unus ex pueris, qui super hoc officium erat positus:
"Dextro pede!" Sine dubio paulisper trepidavimus, ne contra praeceptum
aliquis nostrum limen transiret.
Ceterum ut pariter movimus dextros gressus, servus nobis despoliatus
procubuit ad pedes ac rogare coepit, ut se poenae eriperemus: nec
magnum esse peccatum suum, propter quod periclitaretur; subducta enim
sibi vestimenta dispensatoris in balneo, quae vix fuissent decem
sestertiorum. Retulimus ergo dextros pedes, dispensatoremque in atrio
aureos numerantem deprecati sumus ut servo remitteret poenam. Superbus
ille sustulit vultum et: "Non tam iactura me movet, inquit, quam
neglegentia nequissimi servi. Vestimenta mea cubitoria perdidit, quae
mihi natali meo cliens quidam donaverat, Tyria sine dubio, sed iam
semel lota. Quid ergo est? dono vobis eum."
C. PETRONII SATIRICON LIBER (XXX)