Ceterum ego dum omnia stupeo, paene resupinatus crura mea fregi. Ad
sinistram enim intrantibus non longe ab ostiarii cella canis ingens,
catena vinctus, in pariete erat pictus superque quadrata littera
scriptum CAVE CANEM. Et collegae quidem mei riserunt. Ego autem collecto
spiritu non destiti totum parientem persequi. Erat autem venalicium
titulis pictis, et ipse Trimalchio capillatus caduceum tenebat
Minervamque ducente Romam intrabat. Hinc quemadmodum ratiocinari
didicisset, deinque dispensator factus esset, omnia diligenter
curiosus pictor cum inscriptione reddiderat. In deficiente vero iam
porticu levatum mento in tribunal excelsum Mercurius rapiebat. Praesto
erat Fortuna cornu abundanti copiosa et tres Parcae aurea pensa
torquentes. Notavi etiam in porticu gregem cursorum cum magistro se
exercentem. Praeterea grande armarium in angulo vidi, in cuius
aedicula erant Lares argentei positi Venerisque signum marmoreum et
pyxis aurea non pusilla, in qua barbam ipsius conditam esse dicebant.
Interrogare ergo atriensem coepi, quas in medio picturas haberent."
Iliada et Odyssian, inquit, ac Laenatis gladiatorium munus."
C. PETRONII
SATIRICON LIBER (XXIX)