zurueck

22 quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras 23 at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversae erant et patris virilia non viderunt 24 evigilans autem Noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor 25 ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis 26 dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus eius 27 dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus eius 28 vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis 29 et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est
10 1 hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique sunt eis filii post diluvium 2 filii Iafeth Gomer Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras 3 porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma 4 filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim 5 ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suis 6 filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan 7 filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii Regma Saba et Dadan 8 porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra 9 et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit proverbium quasi Nemrod robustus venator coram Domino 10 fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et Chalanne in terra Sennaar 11 de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas civitatis et Chale 12 Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magna 13 at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim 14 et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim 15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum 16 et Iebuseum et Amorreum Gergeseum 17 Eveum et Araceum Sineum 18 et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati sunt populi Chananeorum 19 factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam

Vulgata, Genesis 9,22-10,19a