zurueck

14 ipsi et omne animal secundum genus suum universaque iumenta in genus suum et omne quod movetur super terram in genere suo cunctumque volatile secundum genus suum universae aves omnesque volucres 15 ingressae sunt ad Noe in arcam bina et bina ex omni carne in qua erat spiritus vitae 16 et quae ingressa sunt masculus et femina ex omni carne introierunt sicut praeceperat ei Deus et inclusit eum Dominus de foris 17 factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra 18 vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae porro arca ferebatur super aquas 19 et aquae praevaluerunt nimis super terram opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo 20 quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat 21 consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram volucrum animantium bestiarum omniumque reptilium quae reptant super terram universi homines 22 et cuncta in quibus spiraculum vitae est in terra mortua sunt 23 et delevit omnem substantiam quae erat super terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam volucres caeli et deleta sunt de terra remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca 24 obtinueruntque aquae terras centum quinquaginta diebus
8 1 recordatus autem Deus Noe cunctarumque animantium et omnium iumentorum quae erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et inminutae sunt aquae 2 et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli et prohibitae sunt pluviae de caelo 3 reversaeque aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies 4 requievitque arca mense septimo vicesima septima die mensis super montes Armeniae 5 at vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem decimo enim mense prima die mensis apparuerunt cacumina montium 6 cumque transissent quadraginta dies aperiens Noe fenestram arcae quam fecerat dimisit corvum 7 qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aquae super terram 8 emisit quoque columbam post eum ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae 9 quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in arcam aquae enim erant super universam terram extenditque manum et adprehensam intulit in arcam 10 expectatis autem ultra septem diebus aliis rursum dimisit columbam ex arca 11 at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram 12 expectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam quae non est reversa ultra ad eum 13 igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis inminutae sunt aquae super terram et aperiens Noe tectum arcae aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terrae 14 mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terra 15 locutus est autem Deus ad Noe dicens 16 egredere de arca tu et uxor tua filii tui et uxores filiorum tuorum tecum 17 cuncta animantia quae sunt apud te ex omni carne tam in volatilibus quam in bestiis et in universis reptilibus quae reptant super terram educ tecum et ingredimini super terram crescite et multiplicamini super eam 18 egressus est ergo Noe et filii eius uxor illius et uxores filiorum eius cum eo 19 sed et omnia animantia iumenta et reptilia quae repunt super terram secundum genus suum arcam egressa sunt 20 aedificavit autem Noe altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare 21 odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum nequaquam ultra maledicam terrae propter homines sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci 22 cunctis diebus terrae sementis et messis frigus et aestus aestas et hiemps nox et dies non requiescent

Vulgata, Genesis 7,14-8,22