13 et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias 14 et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est 15 vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared 16 et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit filios et filias 17 et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est 18 vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch 19 et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias 20 et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est 21 porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam 22 et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias 23 et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni 24 ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus 25 vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech 26 et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias 27 et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est
Vulgata, Genesis 5,13-27