23 dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae audite vocem
meam uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in
vulnus meum et adulescentulum in livorem meum 24 septuplum ultio
dabitur de Cain de Lamech vero septuagies septies 25 cognovit quoque
adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen eius Seth
dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Cain 26 sed
et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste coepit invocare nomen
Domini
5 1 hic est liber generationis
Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum 2
masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen
eorum Adam in die qua creati sunt 3 vixit autem Adam centum triginta
annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius
Seth 4 et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni
genuitque filios et filias 5 et factum est omne tempus quod vixit Adam
anni nongenti triginta et mortuus est 6 vixit quoque Seth centum
quinque annos et genuit Enos 7 vixitque Seth postquam genuit Enos
octingentis septem annis genuitque filios et filias 8 et facti sunt
omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est 9 vixit
vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan 10 post cuius ortum vixit
octingentis quindecim annis et genuit filios et filias 11 factique sunt
omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est 12 vixit
quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel
Vulgata, Genesis 4,23-5,12