24 eiecitque Adam et conlocavit ante paradisum voluptatis cherubin
et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae
4 1 Adam vero cognovit Havam
uxorem suam quae concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per
Dominum 2 rursusque peperit fratrem eius Abel fuit autem Abel pastor
ovium et Cain agricola 3 factum est autem post multos dies ut offerret
Cain de fructibus terrae munera Domino 4 Abel quoque obtulit de
primogenitis gregis sui et de adipibus eorum et respexit Dominus ad
Abel et ad munera eius 5 ad Cain vero et ad munera illius non respexit
iratusque est Cain vehementer et concidit vultus eius 6 dixitque
Dominus ad eum quare maestus es et cur concidit facies tua 7 nonne si
bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatum aderit
sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius 8 dixitque Cain
ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in agro consurrexit
Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum 9 et ait Dominus ad
Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num custos fratris
mei sum 10 dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui
clamat ad me de terra 11 nunc igitur maledictus eris super terram quae
aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua 12 cum
operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et profugus eris
super terram 13 dixitque Cain ad Dominum maior est iniquitas mea quam
ut veniam merear 14 ecce eicis me hodie a facie terrae et a facie tua
abscondar et ero vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit
me occidet me 15 dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui
occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non
eum interficeret omnis qui invenisset eum 16 egressusque Cain a facie
Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden 17
cognovit autem Cain uxorem suam quae concepit et peperit Enoch et
aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Enoch
18 porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviahel et Maviahel genuit
Matusahel et Matusahel genuit Lamech 19 qui accepit uxores duas nomen
uni Ada et nomen alteri Sella 20 genuitque Ada Iabel qui fuit pater
habitantium in tentoriis atque pastorum 21 et nomen fratris eius Iubal
ipse fuit pater canentium cithara et organo 22 Sella quoque genuit
Thubalcain qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri
soror vero Thubalcain Noemma
Vulgata, Genesis 3,24-4,22