22 et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem
et adduxit eam ad Adam 23 dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et
caro de carne mea haec vocabitur virago quoniam de viro sumpta est 24
quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori suae
et erunt duo in carne una 25 erant autem uterque nudi Adam scilicet et
uxor eius et non erubescebant
3 1 sed et serpens erat
callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat Dominus Deus qui dixit
ad mulierem cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno
paradisi 2 cui respondit mulier de fructu lignorum quae sunt in paradiso
vescemur 3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi praecepit
nobis Deus ne comederemus et ne tangeremus illud ne forte moriamur 4
dixit autem serpens ad mulierem nequaquam morte moriemini 5 scit enim
Deus quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi vestri et
eritis sicut dii scientes bonum et malum 6 vidit igitur mulier quod
bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis aspectuque
delectabile et tulit de fructu illius et comedit deditque viro suo qui
comedit 7 et aperti sunt oculi amborum cumque cognovissent esse se nudos
consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata 8 et cum audissent
vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem
abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni
paradisi 9 vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei ubi es 10 qui ait
vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi
me
Vulgata, Genesis 2,22-3,10