zurueck

donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa 20 hii filii Ham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et gentibus suis 21 de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre Iafeth maiore 22 filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram 23 filii Aram Us et Hul et Gether et Mes 24 at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber 25 natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus eius divisa sit terra et nomen fratris eius Iectan 26 qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth Iare 27 et Aduram et Uzal Decla 28 et Ebal et Abimahel Saba 29 et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan 30 et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem 31 isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis 32 hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium 
11 1 erat autem terra labii unius et sermonum eorundem 2 cumque proficiscerentur de oriente invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo 3 dixitque alter ad proximum suum venite faciamus lateres et coquamus eos igni habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro cemento 4 et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cuius culmen pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras 5 descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrem quam aedificabant filii Adam 6 et dixit ecce unus est populus et unum labium omnibus coeperuntque hoc facere nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere conpleant 7 venite igitur descendamus et confundamus ibi linguam eorum ut non audiat unusquisque vocem proximi sui 8 atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras et cessaverunt aedificare civitatem 9 et idcirco vocatum est nomen eius Babel quia ibi confusum est labium universae terrae et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum 10 hae generationes Sem Sem centum erat annorum quando genuit Arfaxad biennio post diluvium 11 vixitque Sem postquam genuit Arfaxad quingentos annos et genuit filios et filias 12 porro Arfaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sale 13 vixitque Arfaxad postquam genuit Sale trecentis tribus annis et genuit filios et filias 14 Sale quoque vixit triginta annis et genuit Eber 15 vixitque Sale postquam genuit Eber quadringentis tribus annis et genuit filios et filias 16 vixit autem Eber triginta quattuor annis et genuit Faleg 17 et vixit Eber postquam genuit Faleg quadringentis triginta annis et genuit filios et filias

Vulgata, Genesis 10,19b-11,17