Iam Psyche puellae caput involverat flammeo, iam embasicoetas
praeferebat facem, iam ebriae mulieres longum agmen plaudentes fecerant,
thalamumque incesta exornaverant veste. Tum Quartilla quoque iocantium
libidine accensa et ipsa surrexit, correptumque Gitona in cubiculum
traxit.
Sine dubio non repugnaverat puer, ac ne puella quidem tristis expaverat
nuptiarum nomen. Itaque cum inclusi iacerent, consedimus ante limen
thalami, et in primis Quartilla per rimam improbe diductam adplicuerat
oculum curiosum, lusumque puerilem libidinosa speculabatur diligentia.
Me quoque ad idem spectaculum lenta manu traxit, et quia considerantium
Abiecti in lectis sine metu reliquam exegimus noctem.
Venerat iam tertius dies, id est expectatio liberae cenae, sed tot
vulneribus confossis fuga magis placebat quam quies. Itaque cum maesti
deliberaremus quonam genere praesentem evitaremus procellam, unus
servus Agamemnonis interpellavit trepidantes et: "Quid? vos, inquit,
nescitis hodie apud quem fiat? Trimalchio, lautissimus homo.
Horologium in triclinio et bucinatorem habet subornatum, ut subinde
sciat quantum de vita perdiderit!"
Amicimur ergo diligenter obliti omnium malorum et Gitona libentissime
servile officium tuentem iubemus in balneum sequi.
C. PETRONII SATIRICON LIBER (XXVI)