Cum Ascyltos gravatus tot malis in somnum laberetur, illa quae
iniuria depulsa fuerat ancilla totam faciem eius fuligine longa
perfricuit, et non sentientis labra umerosque sopitionibus pinxit.
Iam ego etiam tot malis fatigatus minimum veluti gustum hauseram somni;
idem et tota intra forisque familia fecerat, atque alii circa pedes
discumbentium sparsi iacebant, alii parietibus appliciti, quidam in
ipso limine coniunctis manebant capitibus; lucernae quoque umore
defectae tenue et extremum lumen spargebant, cum duo Syri expilaturi
lagoenam triclinium intraverunt, dumque inter argentum avidius
rixantur, diductam fregerunt lagoenam. Cecidit etiam mensa cum argento,
et ancillae super torum marcentis excussum forte altius poculum caput
C. PETRONII SATIRICON LIBER (XXII)