"Videmus, inquit, suam cuique rem esse carissimam; reddant nobis
tunicam nostram et pallium suum recipiant." Etsi rustico mulierique
placebat permutatio, advocati tamen iam paene nocturni, qui volebant
pallium lucri facere, flagitabant uti apud se utraque deponerentur ac
postero die iudex querelam inspiceret. Neque enim res tantum, quae
viderentur in controversiam esse, sed longe aliud quaeri, <quod>
in utraque parte scilicet latrocinii suspicio haberetur. Iam sequestri
placebant, et nescio quis ex cocionibus, calvus, tuberosissimae
frontis, qui solebat aliquando etiam causas agere, invaserat pallium
exhibiturumque crastino die affirmabat. Ceterum apparebat nihil aliud
quaeri nisi ut semel deposita vestis inter praedones strangularetur, et
nos metu criminis non veniremus ad constitutum. <. . .> Idem
plane et nos volebamus. Itaque utriusque partis votum casus adiuvit.
Indignatus enim rusticus quod nos centonem exhibendum postularemus,
misit in faciem Ascylti tunicam et liberatos querela iussit pallium
deponere, quod solum litem faciebat, et recuperato, ut putabamus,
thesauro in deversorium praecipites abimus, praeclusisque foribus
ridere acumen non minus cocionum quam calumniantium coepimus, quod
nobis ingenti calliditate pecuniam reddidissent.
Nolo quod cupio statim tenere,
nec victoria mi placet parata.
C. PETRONII SATIRICON LIBER (XV)