Puella autem Hebrea fistulam in manu gerens unumquemque laude aliqua commendabat vidensque apostolum intellexit hunc esse Hebreum eo, quod non manducaret, sed oculos ad coelum fixos haberet. Cumque puella coram eo hebraice caneret dicens: 'Unus est Deus Hebraerorum, qui creavit omnia et fundavit maria', apostolus ipsam haec eadem verba repetere satagebat. Videns autem pincerna, quod non manducaret nec biberet, sed tantem oculos fixos ad coelum haberet, apostolum Dei in maxillam percussit. Cui apostolus: 'Melius est, ut in futuro indulgentia tibi tradatur et hic transitoria plaga reddatur: Non hinc surgam, donec manus, quae percussit, huc a canibus afferatur.' Hic igitur ad hauriendam aquam abiit et leo ipsum occidens sanguinem eius bibit. Lacerantibus autem canibus eius corpus unus niger canis manum eius dextram in medium convivium apportavit. Quo viso omnis turba obstupuit et puella eius verba referens proiecta fistula ad pedes apostoli se proiecit.
Jacobus de Voragine: Legenda aurea