Quid ergo est? Parentes obiurgatione digni sunt, qui nolunt liberos
suos severa lege proficere. Primum enim sic ut omnia, spes quoque suas
ambitioni donant. Deinde cum ad vota properant, cruda adhuc studia in
forum impellunt, et eloquentiam, qua nihil esse maius confitentur,
pueris induunt adhuc nascentibus. Quod si paterentur laborum gradus
fieri, ut sapientiae praeceptis animos componerent, ut verba atroci
stilo effoderent, ut quod vellent imitari diti audirent,
C. PETRONII SATIRICON LIBER (IV)