Non est passus Agamemnon me diutius declamare in porticu, quam ipse
in schola sudaverat, sed: "Adulescens, inquit, quoniam sermonem habes
non publici saporis et, quod rarissimum est, amas bonam mentem, non
fraudabo te arte secreta. nimirum in his exercitationibus
doctores peccant qui necesse habent cum insanientibus furere. Nam nisi
dixerint quae adulescentuli probent, ut ait Cicero, 'soli in scolis
relinquentur'. Sicut ficti adulatores cum cenas divitum captant, nihil
prius meditantur quam id quod putant gratissimum auditoribus fore —
nec
enim aliter impetrabunt quod petunt, nisi quasdam insidias auribus
fecerint — sic eloquentiae magister, nisi tanquam piscator eam
imposuerit hamis escam, quam scierit appetituros esse pisciculos, sine
spe praedae morabitur in scopulo.
C. PETRONII
SATIRICON LIBER (III)