Verum, sine mendacio, certum et verissimum. Quod est inferius, est sicut quod est superius, et quod est superius, est sicut quod est inferius, ad perpetranda miracula rei unius. Et sicut omnes res fuerunt ab uno, meditatione unius: sic omnes res natae fuerunt ab hac una re, adaptione. Pater eius est Sol, mater eius Luna; portavit illud ventus in ventre suo; nutrix eius terra est. Pater omnis thelesmi totius mundi est hic. Vis eius integra est, si versa fuerit in terram. Separabis terram ab igne, subtile a spisso, suaviter, cum magno ingenio. Ascendit a terra in coelum, iterumque descendit in terram, et recipit vim superiorum et inferiorum. Sic habebis gloriam totius mundi. Ideo fugiat a te omnis obscuritas. Hic est totius fortitudinis fortitudo fortis: qua vincet omnem rem subtilem, omnemque solidam penetrabit. Sic mundus creatus est. Hinc adaptiones erunt mirablies, quarum modus est hic. Itaque vocatus sum Hermes Trismegitus, habens tres partes Philosophiae totius mundi. Completum est quod dixi de operatione Solis.
Hermes Trismegistos: Tabula Smaragdina