Post hoc dictum Giton, qui ad pedes stabat, risum iam diu compressum
etiam indecenter effudit. Quod cum animadvertisset adversarius Ascylti,
flexit convicium in puerum et: "Tu autem, inquit, etiam tu rides, caepa
cirrata? O? Saturnalia? rogo, mensis December est? Quando vicesimam
numerasti? Quid faciat crucis offla, corvorum cibaria. Curabo iam tibi
Iovis iratus sit, et isti qui tibi non imperat. Ita satur pane fiam, ut
ego istud conliberto meo dono, alioquin iam tibi depraesentiarum
reddidissem. Bene nos habemus, at isti nugae, qui tibi non imperant.
Plane qualis dominus, talis et servus. Vix me teneo, nec sum natura
caldicerebrius,
'Qui de nobis? longe venio, late venio: solve me'.
Dicam tibi, qui de nobis currit et de loco non movetur; qui de nobis
crescit et minor fit. Curris, stupes, satagis, tanquam mus in matella.
Ergo aut tace aut meliorem noli molestare, qui te natum non putat,
nisi si me iudicas anulos buxeos curare, quos amicae tuae involasti.
Occuponem propitium! Eamus in forum et pecunias mutuemur: iam scies
hoc ferrum fidem habere. Vah, bella res est volpis uda! Ita lucrum
faciam et ita bene moriar ut populus per exitum meum iuret, nisi te
toga ubique perversa fuero persecutus. Bella res et iste, qui te haec
docet: mufrius, non magister.
C. PETRONII SATIRICON LIBER (LVIII)